- LEONES
- I.LEONESmystae dicti Mithriacorum sacrorum. Tertullian. Sicut aridae et ardentis naturae sacramenta Leones Mithra philosophantur. Porphyr. Ω῾ςτ τοὺς μετέχοντας τῶ ἀυτῶ ὀργίων μύςτας λέοντας καλεῖν τὰς δὲ γυναῖκας ὑαίνας, Sic ut participes eorundem sacrorum mystas Leones vocent, feminas byaenas.Hinc Leontica sacra, quae eadem cum Mithriacis. Nempe Sol, quem Mithrae nomine Persiae celebrant, quemque Stat. describit. Theb. l. 1. v. 719.--- seu Persei sub rupibus antriIndignata sequi torquentem cornua Mitram.vultu laeonino cum tiara fingebatur pingebaturque, utraque manu reluctantis tauricornua comprimens, uti auctor est Lutat. ad Stat. vide Salmas ad Vopisc. in Aurel. supra frugifer, et infra Mithra.II.LEONESnummi aurei Francici, Gall. Deniers d'or fin au Lion, in quibus Rex sedet in cathedra, cum leone prostrato sub pedibus, pond. 3. den. 20. gr. pretii 25. Turon. circa A. C. 1338. Idem nomen fuit nummis aureis Comitum Flandriae ac Ducum Burgundiae quod in iis esset Leo effictus quorum typum exhibet Hautin. de Monetis Franc. l. p. 95. apud C. du Fresne in Gloss. quem vide, in vocibus Leones, et Moneta.III.LEONESopp. Normanniae, in fundo undique silvis cincto, ad amnem l'Orleau. 4. leuc. a Rothomago in Ort. Bellovacum versus 10. et 4. a Novo Mercatu et Gorneo. Vulgo Lyons en Forest. Nomen enim a silva Leonum, in finibus Veliocassium sita, accepit. Baudr. et Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.